DE S. PHILIPPO

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison,
Christe audi nos, Christe exaudi nos,
Pater de coelis Deus, miserere nobis,
Fili Redemptor mundi, Deus, miserere nobis,
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis,
Sancta Trinitas, Unus Deus, miserere nobis,
Sancta Maria, ora pro nobis, miserere nobis,
Sancta Dei Genitrix, miserere nobis,
Sancta Virgo virginum, miserere nobis,
Sancte Philippe, miserere nobis,
Vas Spiritus Sancti, miserere nobis,
Apostolus Romae, miserere nobis,
Consiliarius Pontificius, miserere nobis,
Voz fatidica, miserere nobis,
Vir prisci temporis, miserere nobis,
Sanctus amabilis, miserere nobis,
Heros umbratilis, miserere nobis,
Flos puritatis, miserere nobis,
Martyr charitatis, miserere nobis,
Cor flammigerum, miserere nobis,
Discretor spirituum, miserere nobis,
Gemma sacerdotum, miserere nobis,
Vitae divinae speculum, miserere nobis,
Specimen humilitatis, miserere nobis,
Exmplar simplicitatis, miserere nobis,
Lux sanctae laetitiae, miserere nobis,
Imago pueritiae, miserere nobis,
Forma senectutis, miserere nobis,
Rector animarum, miserere nobis,
Piscator fluctuantium, miserere nobis,
Manuductor pupillorum, miserere nobis,
Patronus tuorum, miserere nobis,
Hospes Anglorum, miserere nobis,
Qui castitatem adolescens coluisti, miserere nobis,
Qui Romam divinitus petiisti, miserere nobis,
Qui multos annos in catacumbis delituisti, miserere nobis,
Qui ipsum Spiritum in cor recepisti, miserere nobis,
Qui marabiles ecstases sustinuisti, miserere nobis,
Qui parvulis amanter serviisti, miserere nobis,
Qui peregrinantium pedes lavisti, miserere nobis,
Qui martyrium ardentissime sitiisti, miserere nobis,
Qui verbum Deo quotidianum distribuisti, miserere nobis,
Qui tot corda ad Deum allexisti, miserere nobis,
Qui sermones dulces cum Maria contulisti, miserere nobis,
Qui emortuum ab inferis reduxisti, miserere nobis,
Qui domos tuas in omni regione constituisti, miserere nobis,
Agnus Dei, qui tollis pecccata mundi, Parce nobis Domine,
Agnus Dei, qui tollis pecccata mundi, Exaudi nos, Domine,
Agnus Dei, qui tollis pecccata mundi, Miserere nobis.
Ora pro nobis, sancte Philippe, Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus:
Deus, qui beatum Philippum, confessorem tuum, sanctorum tuorum gloria sublimasti, concede propitius, ut cuius commemoratione laetamur, eius virtutum proficiamus exemplo: per Christum Dominum nistrum. Amen. kard. john henry newman